Evangelium Secundum Lucam*

Caput 13: Versus 32

Dicite vulpi,etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Haec omnia haereticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianae fidei, in credentibus conantur exstinguere.Ecce ejicio daemonia,etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec haeretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere daemonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea praecepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam.
(* Traductions européennes)